'Nec tamen ante adiit, etsi properabat[1] adire,
quam se conposuit[2][2a], quam circumspexit amictus[2b] et finxit[3] vultum et meruit[3a] formosa videri [3b]. tunc sic orsa [4] loqui: "puer o dignissime[4a] credi 320 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, sive es mortalis [5], qui te genuere, beati[5a], et frater felix, et fortunata profecto, si qua[6] tibi soror est, et quae dedit ubera[6a] nutrix[6b]; sed longe[7] cunctis[7a] longeque beatior[7b] [7c] illa[7d], 325 si qua[8] tibi sponsa[8a] est, si quam dignabere[8b] taeda[8c]. haec tibi sive aliqua est, mea sit[9] furtiva[9a] voluptas[9b], seu nulla est, ego sim[10], thalamumque[10a] ineamus[10b] eundem." nais[11] ab his tacuit. pueri rubor ora[11a] notavit; nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse[12] decebat[12a]: 330 hic color aprica[13] pendentibus[13a] arbore pomis aut ebori[14] tincto[14a] est aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera[15] auxiliaria, lunae [15a]. poscenti[16] nymphae sine fine sororia[16a] saltem[16b] [16c] oscula iamque manus ad eburnea[17] colla ferenti 335 "desinis[18], an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, hospes" ait simulatque gradu discedere verso[19], tum quoque respiciens, fruticumque[20] recondita[20a] silva delituit flexumque[21][T] genu[21a][21b] submisit; at ille, 340 ut puer et vacuis ut inobservatus in herbis[22], huc it et hinc illuc et in adludentibus undis summa pedum taloque[23] tenus[23a] vestigia tinguit[23b]; nec mora, temperie[24] blandarum[24a] captus aquarum mollia de tenero[25] velamina[25a] corpore ponit. 345 tum vero placuit, nudaeque cupidine[26] formae Salmacis exarsit[27]; flagrant[27a] quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus[28] orbe[28a] opposita speculi[29] referitur imagine Phoebus[29a]; vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, 350 iam cupit amplecti[30], iam se male continet[30a] amens[30b]. ille cavis[31] velox[31a] adplauso[31b] corpore palmis desilit in latices[32] alternaque bracchia ducens[32a] in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis signa[33] tegat[33a] claro vel candida[33b] lilia[33c] vitro[33d]. 355 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet, luctantiaque[34] oscula carpit[34a], subiectatque manus, invitaque pectora tangit, et nunc hac[35] iuveni, nunc circumfunditur[35a] illac; 360 denique nitentem[36] contra elabique volentem inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales[37] [37a] sublimemque[38] rapit[38a]: pendens[38b] caput illa[38c] pedesque adligat[39] et cauda[39a] spatiantes[39b] inplicat alas; utve[40] solent hederae[40a] longos intexere truncos, 365 utque[41] sub aequoribus deprensum[41a] polypus[41b] hostem continet[42] ex omni dimissis parte flagellis[42a]. perstat Atlantiades[43] sperataque gaudia nymphae denegat; illa premit[44] commissaque corpore toto sicut[45] inhaerebat, "pugnes licet, inprobe[45a]," dixit, 370 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum nulla dies[46] a me nec me deducat ab isto." vota[47] suos habuere deos; nam mixta duorum corpora iunguntur[48], faciesque inducitur illis una[49]. velut, si quis conducat cortice ramos, 375 crescendo[50] iungi pariterque adolescere[50a] cernit[50b], sic ubi conplexu[51] coierunt membra[51a] tenaci[51b], nec[52] duo sunt et forma duplex[52a], nec[52] femina dici nec[52] puer ut possit[53], neutrum[53a]que et utrumque videntur. 'Ergo ubi se liquidas[54], quo vir descenderat, undas 380 semimarem[55][55a] fecisse videt mollitaque in illis membra[55a], manus tendens[56], sed iam non voce virili Hermaphroditus ait: "nato date munera[57] vestro, et pater et genetrix[58], amborum nomen habenti[58a]: quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 385 semivir et tactis subito mollescat[59] in undis!" motus uterque parens nati rata[60] verba biformis[60a] fecit et incesto[61] fontem medicamine[61a] tinxit[61b].' |
|